erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et
magnarum opum nomine Booz
dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in
agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus
ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui
illa respondit vade filia mi
abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium
accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de
cognatione Helimelech
et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus
Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus
dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec
puella
qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de
regione moabitide
et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum
vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum
quidem domum reversa est
et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in
alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo
tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et
bibe aquas de quibus et pueri bibunt
quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad
eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et
nosse me dignareris peregrinam mulierem
cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris
socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes
tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante
nesciebas
reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem
recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius
confugisti alas
quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui
consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non
sum similis unius puellarum tuarum
dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc
et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit
itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque
et saturata est et tulit reliquias
atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit
autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit
ne prohibeatis eam
et de vestris quoque manipulis proicite de industria et
remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem
nemo corripiat
collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat
virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram
id est tres modios
quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui
suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo
saturata fuerat
dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus
sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem
esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem
gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque
propinquus ait noster est homo
et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu
messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur
cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius
exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi
iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit
donec hordea et triticum in horreis conderentur